

Liber Job*
Caput 13: Versus 1
Ecce omnia.[GREG.]Haec enim cuncta beato, etc., usque ad alia vidit esse in operibus, alia in dictis, sequitur:Haec vidit oculus meus, et audivit auris mea.Sed quia dicta utilitatem non habent, si intellectu carent, sequitur:Et intellexi singula.Cum enim aliquid ostenditur, vel auditur, si intellectus non tribuitur, prophetia minime est; de quo intellectu quia non extollitur, ostendit cum ait: